- HALABARCHES seu ALABARCHES
- HALABARCHES, seu ALABARCHESapud Ruffin. Alexandriae Magistratus fuit Iudaeorum. Ita enim Ioseph. Antiqq. l. 20. c. 3. Fado autem, inquit, Successit Tiberius Alexander, eius Alexandrifil. qui Alabarchiae magistratum gessit. Hinc Equitem Rom. sed natione Aegyptium, appellat. Idem Ioseph. eod. l. c. 5. Eodemque tempore etiam Mariana, dedignata Archelaum, migravit in thalamum Demetrii, primi inter Alexandrinos Iudaeos, tam opibus, quam genere, et tum Alabarchiae magistratum gerentis, e quo fil. Agrippinum genuit etc. Vide supra in Alabarches.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.